Upload
3,884

ZrinjskiPetar

  • Credidi propter quod locutus sum - Psalmus CXV

    3,968 views 1 year ago
    Credidi propter quod locutus sum: * ego autem humiliatus sum nimis.
    Ego dixi in excessu meo: * omnis homo mendax.
    Quid retribuam Domino, * pro omnibus quae retribuit mihi?
    Calicem salutaris accipiam: * et nomen Domini invocabo.
    Vota mea Domino reddam coram omni populo eius: * pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.
    O Domine quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
    Dirupisti vincula mea: * tibi sacrificabo hostiam laudis, * et nomen Domini invocabo.
    Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius: * in atriis domus Domini, in medio tui Ierusalem.
    Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto,
    Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.
    Calicem salutaris accipiam: * et sacrificabo hostiam laudis. Show less
    Read more
to add this to Watch Later

Add to

Loading playlists...