De mysterio Pentecostes
Vere dignum et iustum est,
æquum et salutare, nos tibi
semper et ubique gratias agere:
Domine, sancte Pater, omnipotens
æterne Deus.
Tu enim, sacramentum paschale
consummans, quibus, per
Unigeniti tui consortium, filios
adoptionis esse tribuisti, hodie
Spiritum Sanctum es largitus;
qui, principio nascentis Ecclesiæ,
et cunctis gentibus scientiam
indidit deitatis, et linguarum
diversitatem in unius fidei
confessione sociavit.
Quapropter, profusis paschalibus
gaudiis, totus in orbe terrarum
mundus exsultat. Sed et
supernæ virtutes atque angelicæ
potestates hymnum gloriæ tuæ
concinunt, sine fine dicentes:
Link to this comment:
All Comments (0)