http://www.ScorpioMartianus.com/
*****
Clinton pro Li et Ling prospere pugnare -- Naves submergibiles Russicae prope oram Americanam -- Hubble Jovem spectare. ***** Clinton successfully fights for Li and Ling -- Russian submarines near American coast -- Hubble watches Jupiter.
ScorpioMartianus: Acta Diurna Universa diei Martis quarti Augusti 2009, ego L. Amadeus Ranierius nuntians Kintnersvillae in Pennsylvania. Salvete.
Willielmus Clinton, qui munere praesidentatus Americani functus est quadragesimus secundus, hodie in Corea Septentrionali improvisus illius patriae ducem Kim Jong-Il convenit ut de fato diurnariarum Americanarum, Laurae Ling et Eunae Li, colloqueretur. Mense Martio Laura Ling et Euna Li apud confinium Sinarum a militibus Coreanis Septentrionalibus abductae sunt in patriam communisticam. Mense Junio regimen ambas diurnarias accusavit de speculatione illegali et "actibus hostilibus." Ling et Li condemnatae sunt in laborem durum annorum duodecim.
Clinton quaerit pro his diurnariis indulgentiam. Et mirabile dictu, modo hodie vesperi, nuntiatur Kim Jong-Il indulsisse Eunae Li et Laurae Ling, quae jamjam liberatae sunt et in aeroplano rursus Angelopolin nunc redeunt. Familiae Ling et Li sententiam emiserunt, 'se pergavisas esse ... sescentasque gratias agere Clintoni et marito et uxori, necnon praesidenti Americano et Alberto Gore.'
--
Duae naves submergibiles Russicae apud oram Americanam orientalem nunc circumeunt, quae classem Unitorum Statuum perturbaverunt. Primum est Russiam naves submergibiles apud utram oram Americanam mandasse abhinc quindecim annos. Eorum consilium agendi nondum perspicuum est.
--
Hubble telescopium in orbita telluris situm imagines Jovis planetae recens excepit, quibus cicatrix atra videtur quae, ut suspicantur investigatores, facta est a cometa aut asteroide mense praeterito.
Primum est Hubble imagines facere post resarsus qui telescopio instructi sunt mense Maio. Quattuordecim annis abhinc cometa nomine Shoemaker-Levy in Jovem cecidit atque exploditur clarissime in Jovis facie; Hubble etiam illo tempore adhibitum est ut talis perrarus eventus exciperetur. Mirantur investigatores, qui decennibus praeteritis usi sunt exploratoriis vehiculis roboticis, ut Voyager, ut imagines hujusmodi caperenter, sed nunc etiam ab orbita terrestri ab Hubble capi possunt. Juppiter planeta ut custos systematis solaris conversatur, qui cometas et asteroidas, quae aliter nostro planetae minentur, attrahit et consumit propter maximam suam gravitatem.
--
Mense Junio nuntiavi Manuelem Zelayam expulsum esse praesidentatu Hondurarum a Judicio Supremo illius patriae. Qua de causa duces mundi legem et constitutionem Honduranam non sustinerent illo tempore non intellexi, et vos spectatores interrogavi de consilio horum ducum.
Honduranus quidam nomine J.R. respondit, dicens, "Volumus ut mundus intellegat Zelayam violasse Constitutionem ... transitio praesidentatus omnino legitime peracta est." Neque hodie ulla est patria quae pro re publica Hondurana, ut nunc est, stat. Duces et Americani et Europaei et alii Zelayam rursus praesidentem creatum esse omnino procant. Ecquid habetis quod huic argumento addatis? Vox vestra audiatur.
Fine facto nuntiorum hodienorum, ego L. Amadeus Ranierius pro ScorpioneMartiano. Gratias quod spectavistis.
Non intellego nunc, sed sum discipulus Latini.
JaredChacon 2 years ago 3