Hymn (Vespers July 11th) With Lyric in Latin
Claris conjubila, Gallia laudibus,
laeteris Benedicti Patris ossibus
felix, quae gremio condita proprio
seryas membra celebria.
Miris Italia fulserat actibus,
Gallos irradiat corpore mortuus;
signis ad tumulum crebrius emicat,
illustrans patriam novam.
Hic vatum veterum facta resuscitat,
morti, quod libuit, mortuus imperat,
extinctum propriis ossibus excitat:
o quam mira potentia!
lam coelo residens, o Pater optime,
divinis famulos imbue regulis,
angustum per iter scandere largius
dona regna perennia.
Cunctorum dominans omnipotentia,
tu, qui sede poli conspicis omnia:
psallentum placide suscipe cantica,
votis, voce precantia.
Amen.
Link to this comment:
All Comments (0)