Viva Voce 02 Catullus 8 - Vojin Nedeljkovic

Loading...

Sign in or sign up now!
Alert icon
Upgrade to the latest Flash Player for improved playback performance. Upgrade now or more info.
3,239
Loading...
Alert icon
Sign in or sign up now!
Alert icon

Uploaded by on Jun 14, 2009

Vojin Nedeljkovic carmina Latina recitat.
Vojin Nedeljkovic recites Latin poems.

Catullus 8

Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella ducebat,
amata nobis quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa tum jocosa fiebant,
quae tu volebas nec puella nolebat.
Fulsere vere candidi tibi soles.
Nunc jam illa non vult: tu quoque, impotens, noli
nec quae fugit sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella, jam Catullus obdurat:
nec te requiret nec rogabit invitam.
At tu dolebis cum rogaberis nulla.
Scelesta, vae te! quae tibi manet vita?
quis nunc te adibit? cui videberis bella?
quem nunc amabis? cujus esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura!

Metrum:
choliamb:
X-Lss-s-Lss X-Lss-s-Lss X-Lss-L-A
(that is, an iambic trimeter ending in L-A instead of s-A)

Ex. miser Catulle, desinas ineptire

s-L-s-L (mi-ser-ca-tul) s-L-s-L (le-de-si-na) s-L-L-s (si-nep-ti-re)

Ex. puella senibus dulcior mihi cycnis

s-L-s-s-s (pu-el-la-se-ni) s-L-s-L (bus-dul-ci-or) s-L-L-L (mi-hi-cyc-nis)

http://web.archive.org/web/20070528232416/http://dekart.f.bg.ac.yu/~vnedeljk/VV/

  • likes, 1 dislikes

Link to this comment:

Share to:

Uploader Comments (ScorpioMartianus)

  • interreti? non iam sub terra est? ;)

    tibi gratias ago huius auxilii causa. pridie examinis est. opto, ut recte didicerim.

  • Laetor hoc tibi usui fuisse.

    Quod ad "interrete" attinet, vocabulum rectum est, tibi promitto. :-) Etiam: perpauci sciunt "rete" ut "mare" declinari, e.g. forma accusativa singulari est "reti" ita ut "mari."

  • Pulcherrime lectum! Ego numquam tam bene legerim quod nulla scio regula metri.

  • Non ego, sane, se Vojin Nedeljkovic legit. Ille evanevit ex interreti paucis annis ante, at egomet in anno 2005 didici metrum Latinum his incisionibus auditis. Et tu potes! qua de causa has incisiones in YouTube pono. In descriptione hujus pelliculae est explanatio regularum metri. Si clarificare possim tua causa has regulas, ne cunctare ut mihi epistolam scribas. :-)

see all

All Comments (5)

Sign In or Sign Up now to post a comment!
  • Audio cantare!

  • Mirabile audire.

Loading...
Alert icon
0 / 00Unsaved Playlist Return to active list
    1. Your queue is empty. Add videos to your queue using this button:
      or sign in to load a different list.
    Loading...Loading...Saving...
    • Clear all videos from this list
    • Learn more