"Laetatus sum" Psalm 122 (121)
Grzegorz Gerwazy Gorczycki
wyk. Chór I LO im. B. Nowodworskiego w Krakowie
Ryszard Źróbek - dyrygent
Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi:
in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri:
in atriis tuis Ierusalem.
Ierusalem quae ædificatur ut civitas:
cuius participatio eius in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini:
testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio:
sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem:
et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua:
et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos:
loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri:
quæsivi bona tibi.
Gloria Patri et Filio :
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper:
et in sæcula sæculorum. Amen.
Link to this comment:
All Comments (0)