CLAUDIO MONTEVERDI [1567-1643]
from SELVA MORALE E SPIRITUALE (Venice, 1640)
PIANTO DELLA MADONNA, sul lamento d'Arianna (SV 288)
Part 1 - 0:05
Bernarda Fink (mezzo-soprano)
Vittorio Ghielmi (viola da gamba)
Luca Pianca (archlute)
Il Giardino Armonico / Giovanni Antonini (conductor)
http://www.ilgiardinoarmonico.com/
2009 - DDD
[on authentic instruments]
---
Iam moriar, mi Fili.
Quis nam posterit Matrem consolari
in hoc fero dolore,
in hoc tam duro tormento?
Iam moriar, mi Fili.
Mi Jesu, o Jesu, mi sponse,
sponse mi, dilecte mi,
mea spes, mea vita!
Me deferis, heu vulnus cordis mei !
Respice, Jesu mi, precor,
respice matrem tuam,
quae gemendo pro te pallida languet
atque in morte funesta, in hac tam dura
et tam immani! Cruce tecum petit affligi!
Mi Jesu, Jesu mi,
o potens homo, o Deus,
cujus pectoris heu tanti doloris
que torquetur Maria!
Miserere gementis,
tecum quae extincta sit, quae per te vixit.
Sed promptus ex hac vita discendis, o mi Fili!
Et ego hic ploro.
Tu confringes infernum, hostes victo superbo!
Et ego relinquor preda doloris, solitaria et mesta.
Te Pater almus, teque fons amoris suscipient laeti!
Et ego te non videbo, o Pater, o mi sponse!
Haec sunt promissa Arcangeli Gabrielis?
Haec illa excelsa sedes antiqui Patris David?
Sunt haec regalia serta quae tibi cingant crines?
Haec ne sunt aurea sceptra et sine fine regnum:
affligi duro ligno et clavis laniari atque corona?
Ah Jesu mi! Heu mihi dulce mori:
ecce plorando, ecce clamando rogat
te misera Maria nam tecum
mori est illi gloria et vita.
Heu Fili, non respondes?
Heu arduus as ad fletus atque querellas?
O mors! O culpa! O inferne!
Ecce spons meus mersus in undis velox!
O terrae centrum aperite profondum,
et cum dilecto meo me quoque abscondite!
Quid loquor? Heu quid spero misera?
Heu iam quid quero? O Jesu Mi!
Non sit quod volo, sed flat quod tibi placet.
Vivat mestum cor meum plenum Dolore!
Pascere, Fili mi, Matris amore.
beautiful music. is the language Latin?
AncientHistoryBuff 6 months ago
@AncientHistoryBuff the text is in the notes
RachelPortman 6 months ago