Ordo Sancti Benedicti , litteris compendiariis OSB, est ordo religiosorum ecclesiae catholicae Romanae cuius monachi vel monachae contemplationem agunt. Ordo conditus est a Benedicto de Nursia et ordinis fundamentum est Regula Benedicti. Tria vota sunt scilicet "Stabilitas", vita monacha et oboedientia. Clarae benedictorum sententiae sunt: "Ut in omnibus glorificetur Deus" et "Ora et labora"
Regula Benedicti est regula quae Sanctus Benedictus ad monasteriorum vitam bene ordinandam saeculo VI scripsit. Adhuc hodie est tamen Ordinis Sancti Benedicti sed etiam exempli gratia Ordinis Cisterciensis fundamentum.
Link to this comment:
All Comments (0)