Parce mihi, Domine: nihil enim sunt dies mei.
Quid est homo, quia magnificas eum aut quid apponis erga eum cor tuum?
Visitas eum di luculo et subito probas illum.
Usque quo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
Peccavi. Quid faciem tibi, o custos hominum?
Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihi metipsi gravis?
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam?
Ecce nunc in pulvere dormiam: et si mane me quaesieris, non subsistam.
All Comments